Gloriemur et nos in cruce Domini
Pássio Dómini et salvatóris nostri Iesu Christi fidúcia glóriæ est, et doctrína patiéntiæ.
Quid enim non sibi de Dei grátia promíttant corda fidélium, pro quibus Dei Fílius únicus et Patri coætérnus parum fuit ut homo ex hómine nascerétur, nisi étiam mánibus hóminum, quos creávit, morerétur ipse ab eis?
Magnum est quod futúrum a Dómino promíttitur nobis; sed multo est maius quod recólimus iam factum esse pro nobis. Ubi erant aut quid erant, quando pro ímpiis mórtuus est Christus? Quis dúbitet eum donatúrum sanctis vitam suam, qui eísdem donávit adhuc mortem suam? Quid cunctátur humána fragílitas crédere futúrum esse, ut vivant hómines aliquándo cum Deo?
Multo incredibílius iam factum est, quod mórtuus est propter hómines Deus.
Quis enim est Christus, nisi illud quod in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc Verbum Dei caro factum est, et habitávit in nobis: Non enim habébat in semetípso unde morerétur pro nobis, nisi mortálem carnem sumpsísset ex nobis. Sic immortális mori pótuit, sic vitam donáre mortálibus vóluit: partícipes sui póstea factúrus, quorum esset prior párticeps factus. Nam nec unde viverémus nos habebámus de nostro, nec unde morerétur ille de suo.
Mirum proínde nobíscum egit mútua participatióne commércium: nostrum erat, unde mórtuus est; illíus erit, unde vivámus.
Non solum ergo erubéscere non debémus de morte Dómini Dei nostri, verum étiam máxime in ea fídere maximéque gloriári: suscipiéndo quippe a nobis mortem, quam invénit in nobis, fidelíssime spopóndit nobis in se vitam datúrum, quam habére non póssumus ex nobis.
Nam qui tantum nos diléxit, ut, quod peccáto merúimus, sine peccáto pro peccatóribus paterétur, quómodo nobis non dabit quod iustítia, qui iustíficat? quómodo non reddet, qui pollicétur in veritáte, præmia sanctórum, qui sine iniquitáte pœnam pértulit iniquórum?
Confiteámur ítaque, fratres, intrépidi, vel étiam profiteámur Christum pro nobis esse crucifíxum: non pavéntes sed gaudéntes, non verecundántes sed gloriántes dicámus.
Vidit hunc apóstolus Paulus, et commendávit títulum glóriæ. Qui cum habéret multa magna atque divína, quæ de Christo commemoráret, non dixit gloriári se in mirabílibus Christi, quia, cum esset apud Patrem Deus, mundum creávit, cum esset étiam quod nos homo, mundo imperávit; sed:
Mihi autem, inquit, absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi.
2014年04月14日 03点04分
4