Cum admissio ad coctionem aceti negabatur petenti, & quae solita erant offerenti, quadruplex potissimum causa opposita, cur non posset impetrari concessio. Prima, quod petens id artificium non didicerat. Secunda, quod alius istius artis peritus jam adesset, nec alteri eadem concessa utrique semet alendi copia foret. Tertia, quod lites ex communicato eo exercitio metuerentur. Quarta, quod petens debitum honorem post litem motam Senatui non exhibuit. Ut vero non quaevis causae sufficiunt ad excludendum a victu, arte atque mercimonio civem, sed graves esse debent; ita recensitas tales censere non licuit. Circa primam multum interest, inter artificia, quae scientiam singularem ex doctrina requirunt, non nisi a personis artificum et cum periculum aliorum exercentur, adeoque probatam personae industriam exigunt:(1) atque ea quae facile noscuntur, et coluntur, per substitutos exerceri solent et queunt, non desiderata personali functione, (2) quomodo ex moribus civitatum braxatores cerevisiae fiunt, qui nec didicerunt, nec ipsi coquunt, saltem aliorum ministeriis utuntur.(3) Cujus generis cum sit etiam aceti confectio, non est gravius ab iis, qui ei se dedere velint, exigendum, praesertim ubi facile discitur et noscitur,(4) et qui nondum exercuit cito experiri poterit, alias vero peritis ministeriis uti. In quo cum nemini nisi ipsius sit periculum et damnum, non est tentaturo obsistendum. (5) Altera studet lucro unius, cum potior sit ratio multorum, atque civitatis intersit non unum et alterum saltem, sed plures idem mercaturae aut opificii genus exercere: (6) Nulla est in eo injuria hactenus exercentis, cui jus adeo non est proprium, quin et alter exercere queat. (7) Qui suo jure seu communi libertate utens, nemini facit injuriam. Non est quoddam magistratus in eo debitum, ut uni civium soli de victu opulento prospiciat, nec potestas, ut quo uni copia sit, alios excludat; sed hoc est diligentiae singulorum civium, multo magis vero imperantis officium (8) est studere, ut civitatem civibus et mercimoniiis augeat, ad haec plures invitet, illis ex ipso numero latius victum quaerendi incitamenta addat. Ex inopia singulorum occasio et media incipiunt copiae omnium. Multitudo civium est opum augmentum, dum quisque sibi victum quaerendo aliis eundem parat. Tertio, lites amputare, non ob illorum metum utilia impedire convenit. Ad illas praepediendas bonae leges atque ordinationes proficiunt. Qoad quarto de non exhibito honore adjectum fuit, praeterquam quod ex actis non apparet, tanti non est, ut ideo a victus facultate supplicans excludi debeat; quae poena nimis severa foret, sed magistratus pro merito poenam infliget. Quocirca his causis non attentis judicatum fuit, publicandam esse paritoriam sententiam in eadem causa.
2007年08月23日 02点08分
17